monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7 > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 84 > bavPal.lat.311.380 > sectio 35 > csg46.326 > sectio 41 > sectio 15 > uwbM.p.th.f.68.191 > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 66
Et ecce velut ictus tonitrui repente veniens caput ipsum tanta fortitudine percutit quod et de monte illo deiicit et quod spiritum suum in mortem emittit; quoniam potestas Dei se manifestans, eumdem perditionis filium tanta virtute zeli sui prosternit, quod et de superbia illa qua se contra Deum erexerat, magno praecipitio praesumptionis suae ruit, et quod vitalem flatum suum in mortem aeternae damnationis ita consummatus evomit; quia sicut tentationes Filii mei finitae sunt, cum ipse tentatus diabolo dixit: Vade, turpissime Satana, et ille exterritus fugit; sic etiam et tentationes istae quas filius iniquitatis Ecclesiae infert, in hoc zelo meo consummationem accipient.